- QUINQUAGESIMA
- I.QUINQUAGESIMAapud Ferrarium Diac. c. 214. ex Synodo Sardicensi, tit. Ut diebus Quinquagesimae genua non flectantur: et apud Cassianum, de Coenob. Institut. c. 6. 18. et Collat. 21. c. 8. ubi observat, in ea non custoditam a strictioris vitae Monachis ieiuniorum Regulam usque ad vigiliam Pentecostes: est quae alias Pentecoste dicitur, ex Graeco Πεντηκοςτὴ. Spatium videl. dierum, a Paschatis die usque ad ipsum diem festum Pentecostes. Quinquagesima Paschalis, Rabano, de Institut. Clericorum l. 2. c. 41. et 34. ad discrimen alterius Quinquagesimae, quae Quadragesimam praecedit. Aliquando et de ipsâ die Pentecostes etc. Car. du Fresne in Glossar. Quod vero attinet Quinquagesimam, quae Pascha praecedit, sic dicta est Dominica, ut habet Dominic, Macer, quae Dominicam primam Quadragesimae praecedit, quod ab ea usque ad Resurrectionis Pascha quinquaginta dies numerentur. Ordo Rom. Quinquagesima vero, quia decurrit usque in diemResurrectionis Dominicae. Ab hac Dominica antiquitus ieiunium incipiebat, ut adhuc Orientales Christiani et inter Latinos nonnulli Ordines faciunt: unde Dominica Carnisprivium aliis appellata est. A Telesphoro Papa institutam hanc Quinquagesimam, sed ad ieiunium eius Clericos tantum obstrictos fuisse, idem ait: qui etiam Quinquagesimam paenitentiae vocat, et a Quinquagesima laetitiae, h. e. Pentecoste, distinguit, in Hierolex.II.QUINQUAGESIMAnomen Dominicae, in Eccles. Romana, de qua vide aliquid supra voce Dominica, it. Planetae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.